monumenta.ch > Plinius > sectio 164

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 164
{XCIV} Anemonas coronarias tantum diximus, nunc reddemus et medicas. sunt qui phrenion vocent. duo eius genera: prima silvestris, altera cultis nascens, utraque sabulosis. huius plures species: aut enim phoenicium florem habet, quae et copiosissima est, aut purpureum aut lacteum. harum trium folia apio similia sunt nec temere semipedem altitudine excedunt, cacumine asparagi.